O Ignis Spiritus - A chant of St. Hildegard of Bingen to the Holy Spirit

A chant of St. Hildegard of Bingen to the Holy Spirit 1a. O ignis Spiritus paracliti, vita vite omnis creature, sanctus es vivificando formas. lb. Sanctus es ungendo periculose fractos, sanctus es tergendo fetida vulnera. 2a. O spiraculum sanctitatis, o ignis caritatis, o dulcis gustus in pectoribus et infusio cordium in bono odore virtutum. 2b. O fons purissime, in quo consideratur quod Deus alienos colligit et perditos requirit. 3a. O lorica vite et spes compaginis membrorum omnium et o cingulum honestatis: salva beatos. 3b. Custodi eos qui carcerati sunt ab inimico, et solve ligatos quos divina vis salvare vult. 4a. O iter fortissimum, quod penetravit omnia in altissimis et in terrenis et in omnibus abyssis, tu omnes componis et colligis. 4b. De te nubes fluunt, ether volat, lapides humorem habent, aque rivulos educunt, et terra viriditatem sudat. 5a. Tu etiam semper educis doctos p
Back to Top